SYMMACHUS

SYMMACHUS
I.
SYMMACHUS
Fil. Symmachi, qui epigrammatis in Magnatum honorem editis, inclitus fuerat, Romanus orator, Praefectus urbis, Pontifex Maximus missus a Senatu Constantinopolim ad Theodosii liberos, regatum, ut Vestales et templum Victoriae a Christianis destrui minime paterentur; cuius rei gratiâ putabant se adversa multa a Diis esle passos. Eius igitur orationem et Prudentius libris 2. et Ambrosius ep. 30. acerrime confutârunt. Ad Valentinianum secundâ vice conversus, iterum frustra fuit. Cum Maximum tyrannum adulatorie prius laudâslet, ut culpam repararet, iustis elogiis Theodosium M. extulit: sed quod de templo Victoriae aliquid immiscuislet, Româ pulsus; tamen in gratiam postea receptus, et Consulatu auctus est, A. C. 391. Scripsit Epist. libros 10. Eloquentiâ et eruditione inclitus, Plinii imitator. Macrob. Saturn. l. 5. c. 5. Prosper Chron. Cassiodor. Chron. Symm. l. 1. Ep. 2. et 3. Fuit alius eiusdem nominis sacrorum librorum interpres Graecus, patum doctrinae sincerae, et Christianae. Euseb. Hist. Eccl. l. 6. c. 14. Vide supra.
II.
SYMMACHUS
Grammaticus, ut videtur, infelix, qui cum citatur, vapulat saltem ab Auctore Scholiorum in Aristophanis Fabulas.
III.
SYMMACHUS
Thasius, dux auxiliorum in Exercitu Agesilai, de quo Polyaen. l. 2. c. 1. in Agesilao com. 27.
IV.
SYMMACHUS
auctor Historiae, laudatus Iornandi in Getic. l. 15. Item auctor historiae Medorum et Aslyriorum, Agath. l. 2. Item Praefectus Romae, et Consul, a. C. 522. scientiâ, probitate, usu rerum, sapientiâ, decus Senatus. Socer Boetii, cum hoe, a Theodorico Gothorum Rege ob vanas suspiciones neci est datus, A. C. 526. Conscientiae furiis Regem immaniter postea exagitantibus. Vide Theodoricus, et de pluribus Symmachis Vossium ad Boetium p. 36.
V.
SYMMACHUS
e Sardinia, post Anastasium II. litibus de Episcopatu subortis, Papa a Theodorico Gothorum Rege pronuntiatus est, A. 498. a Nato Christo contra Laurentium, quem Patritius Festus promotum ibat. Anastasium Imperatorem quod, Eutychianis favens, Concilio Chalcedonensi se opponeret, anathemate feriit: templa nova splendide exstruxit, vetera magnifice exornavit. Obiit Romae A. C. 514. Vide Morer. in Diction. Hist. successit Laurentius. Item, Haereticus, Samaritanus gente, a suis non satis aestimari aegre ferens, transiit ad Iudaeos, secundo citcumcisus: Dein Christianus factus, Ebionitis accessit, Bibliorum versionem adornare conatus, quae depravationibus plena est. Alius forte fuit, a quo Symmachiani dicti Iudicium ultimum negabant, omni licentiâ cuilibet permissâ. Epiphan. de pond. et mens. Hieron. l. 2. adv. Rufin. Ambrosius, Praef. in epist. ad Gal. Philostr. de Haer. Baronius A. C. 203. num. 15. et 16.
VI.
SYMMACHUS
in Macedonum exercitu nobilis iuvenis; sed temeritate atque audaciâ insignis: de cuius exitu in insula fluminis Hydaspis, vide Curt. l. 8. c. 13.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Symmachus — can refer to several different people of Roman antiquity.*Symmachus the Ebionite (late 2nd century CE), was the author of one of the Greek versions of the Old Testament. *Quintus Aurelius Symmachus, c.340 ndash;c.402, was a Roman politician.Or: * …   Wikipedia

  • Symmăchus — Symmăchus, 1) S., aus Samaria, zu Ende des 2. u. Anfang des 3. Jahrh. n. Chr.; aus Verdruß darüber, daß seine Landsleute ihm einen Andern vorzogen, verließ er Samaria u. wurde Jude; nach Ein. war er ein Ebionit. Er verfaßte eine ziemlich gute… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Symmachus — Symmachus, 1) von Geburt ein Samaritaner, später Jude, verfaßte vor 200 eine griechische Übersetzung des Alten Testaments. Vgl. Mercati, L età di Simmaco l interprete (Modena 1892). 2) Quintus Aurelius, röm. Redner um 345 bis 405 n. Chr.,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Symmachus, St. — Symmachus, St., Papst 498–514, ein geborner Sarde, folgte Anastasius II., erhielt an Laurentius einen Gegenpapst, weil man von ihm die Bestätigung des Henotikon (s. d.) nicht erwartete. Die Doppelwahl führte zu blutigen Straßenkämpfen in Rom u.… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Symmachus [1] — Symmachus, Samaritaner aus dem 2. Jahrh. n. Chr., wurde Jude, dann Christ, übersetzte das A. T. in das Griech …   Herders Conversations-Lexikon

  • Symmachus [2] — Symmachus, Quintus Aurelius, ein edler Römer, in Gallien um 370–400 n. Chr. gebildet und in hohen Aemtern (praefectura urbana) lebend, hinterließ Bruchstücke von 9 Reden, die den panegyrischen Charakter und die Geschmacklosigkeit jener Zeit an… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Symmachus — Der Name Symmachus kann sich auf verschiedene Personen des Römischen Reichs beziehen: Symmachus der Ebionit (spätes 2. Jahrhundert), Autor einer griechischen Version des Alten Testaments Lucius Aurelius Avianius Symmachus († 376), spätrömischer… …   Deutsch Wikipedia

  • Symmachus, S. (1) — 1S. Symmachus, Pp. Conf. (19. Juli). Dieser hl. Papst, mit dem Vornamen Celius, war aus Sardinien gebürtig. Sein Vater hieß Fortunatus. Vor seiner Erhebung nach dem Tode des Papstes Anastasius im J. 498 war er Erzdiacon der römischen Kirche.… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Symmachus — Sỵmmachus,   Papst (498 514), ✝ Rom 19. 7. 514. Die noch aus der Zeit seines Amtsvorgängers Anastasius II. bestehende Spaltung des römischen Klerus, die sich in heftigen Straßenkämpfen entlud, führte zur Aufstellung des byzantinerfreundlichen… …   Universal-Lexikon

  • Symmachus — (d. 514)    Pope and Saint.    Symmachus was born in Sardinia and he was elected Pope in 498. An alternative candidate, Laurentius, was also elected and the matter was only settled by the intervention of Theodoric, King of the Goths, in 501.… …   Who’s Who in Christianity

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”